|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Itaque cum in omnium procurandam salutem, qui Christum Iesum agnoscunt et adorant, studia omnia cogitationesque Nostras indesinenter conferre debeamus, oculos Nostros ac paternum animum ad istas convertimus Ecclesias, quae olim unitatis vinculo cum hac Apostolica Sede conglutinatae tanta sanctitatis caelestisque doctrinae laude florebant, uberesque divinae gloriae et animarum salutis fructus edebant, nunc vero per nefarias illius artes ac machinationes, qui primum schisma excitavit in caelo, a communione Sanctae Romanae Ecclesiae, quae toto Orbe diffusa est, seiunctae ac divisae cum summo Nostro moerore existunt.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
- quotquot denique ita theologalem vitam intellegunt quasi agatur de ordinanda terrestri societate; immo illam ad actionem politicam redigunt, spiritum, vias, agendi modos ad hunc finem adhibentes, quae Evangelio repugnant; atque eo procedunt, ut transcendens Christi nuntium, eius praedicationem Regni Dei, eiusque amoris praeceptum erga homines in ineffabili Dei paternitate fundatum, cum opinionibus confundant, quae tale nuntium essentialiter negant, in eius locum doctrinam substituentes eidem prorsus oppositam, ac propugnantes varium quoddam conubium inter duas humanae vitae rationes, quae inter se componi nullo modo possunt, ut agnoscunt ipsi periti huius doctrinae, qui ex altera factione sunt.
|
- di quanti interpretano la vita teologale come una organizzazione della società di quaggiù, anzi la riducono ad un’azione politica, adottando a questo scopo uno spirito, metodi, e pratiche contrarie al Vangelo; e si giunge a confondere il messaggio trascendente di Cristo, il suo annuncio del Regno di Dio, la sua legge d’amore tra gli uomini, fondato su l’ineffabile paternità di Dio, con ideologie che essenzialmente negano tale messaggio sostituendolo con una posizione dottrinale assolutamente antitetica, propugnando un connubio ibrido tra due mondi inconciliabili, com’è riconosciuto dagli stessi teorici dell’altra parte.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|